![[]](img/image.png)
7. CURSUS, Cursus Publicus, Vehicularius, cujus Augustum auctorem memorat Suetonius
in Aug. cap. 49. Trajanum, Aurelius Victor Schotti cap. 13. De cujus usu, et cæteris ad
hanc rem pertinentibus, vide Titulum de Cursu publico in Cod. Theod. et quæ ibi notavit
Jacobus Gothofredus, Casaubonum ad Spartianum Savaronem ad Sidonium, etc.
Cursuales Equi, Ad cursum publicum destinati, in leg. 64. Cod. Theod. de Curs. (8, 5.) apud
Senatorem lib. 4. Epist. 47. lib. 5. Epist. 5. Qui ad continuos Cursus constituti
sunt, lib. 1. Epist. 29. Cursualis tractus, apud eumdem lib. 4. Epist. 47.
Cursuale ministerium, apud eumdem Senatorem lib. 5. Epist. 5. Præpositi Cursus
publici, in leg. 35. Cod. Theod. de Curs. leg. 9. de Curios. (6, 29.)
Primi quibus Cursus publici cura sollicitudoque mandatur, Firmico lib. 3. cap. 4. Mancipes Cursus publici, leg. 15. de Curs. etc. Gregor. Magn. lib. 3. Dial. cap. 8 :
Andreas... qui quondam in stabulis itinerum Cursum servaverat equorum.Vetus Inscriptio, apud Gualterum in Tabul. Sicul. pag. 18 :
Instante Fl. Valeriano Ducenario Agente in reb. et PP. Cursus publici.Exstat Dialogus Theodori Abucaræ scriptus Πρὸς τὸν τοῦ δρόμου Ἐμέσης. Vide Glossar. med. Græc. in Δρόμος et Κοῦρσος.