« 11 cursus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 676b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURSUS11
11. CURSUS, Pastio seu glandatio porcorum in silvis, quas pascendo percurrunt, unde
nomen. Charta Rotrodi comit. Pertic. ex Reg. forest. comitat. Alencon. Pertic. etc. fol.
52. v°. in Cam. Comput. Paris. :
Dono etiam monachis supradictisAlia ann. 1091. ibid. fol. 65. r°. :(Tironensis monast.)omnia nemora mea ad... Cursum porcorum suorum et pasturam porcorum suorum.
Currant porci dominici S. Florentini, seu pauci seu multi, per omnes meos lucos absque pasnagio.Charta ann. 1229. in Chartul. Buxer. part. 14. ch. 4 :
Quousque exartatum sitHinc(illud nemus)prædicti homines in larretio illo, ubicumque nemus fuerit, habebunt usuagium et Cursum suum.
P. , 1766.
Cursum facere, dicuntur animalia, quæ in locis prohibitis vagantur pascendi causa, in Inquisit.
ann. 1268. ex schedis Pr. de Mazaugues : Vidit tamen quod avere Arelatis jacebat et pascebat in valle de Moreriis, sine aliqua contradictione et prohibitione alicujus, hoc salvo quod abstinebant se a bladis, pratis et deffendudis ; et si in prædictis faciebant Cursum, emendabant talam illi cujus erat ; sed bannum erat dom. archiepiscopi Arelatis.