![[]](img/image.png)
«
Cussinus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 678b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSSINUS
CUSSINUS, Pulvinus, Gall.
Coussin. Occurrit apud Arnoldum Lubecens. lib. 3. cap. 29.
in Speculo Saxon. art. 22. § 4. art. 24. § 2. in Chron. Centul. Hariulfi lib. 3. cap. 3.
in Vita B. Dodonis
de Hasch Ord. Præmonstr. num. 2. in Chronico Abbatiæ S. Trudonis
lib. 1. pag. 350. apud Michaelem Scotum lib. 4. Mensæ Philosophicæ cap. 43. etc. Ex quibus
emendandum Testamentum Riculfi Episcopi Helenensis ann. 915 :
Facistergio uno,
Cessinos, pallio uno, etc.
Legendum enim
Cussinos. Videtur autem vox hæc
Gallica
Coussin, efficta, quasi
Coessin, derivarique a
Coite,
Culcita. Derivatur a Germano
Kussen, quod idem
significat.
Conf. Graff. Thesaur.
![[]](img/image.png)
Ling. Franc. tom. 4. col. 524. Vide
Cottus, et
Coisinus.
Cusinus. Epistola Incerti ad Pipinum, tom. 2. Hist. Franc. pag. 664 :
Dirigo
munuscula parva, non tamen parvo voluntatis affectu, id est, Cusinos 2. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cosinus. Eadem notione, in Statutis Cardinalis Trivulcii Abb. S. Victoris Massil. ann.
1531.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coysinus. Charta anni 1377. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Item tres Coysinos pro
tenendo missale.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cuzinus. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag.
lxxii :
Necnon tuabola, et Cuzini, et frontalium, et alia de quibus in
Ecclesia copiose haberi nostræ intentionis est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cussyns, Anglis
Cushion. Chartula ann. 1388. apud Rymerum tom. 7. pag. 590. col.
1 :
Sex banthalia, duas duodenas de Cussyns de opere tapseriæ, viginti candelabra
de laton, etc.