« 8 custodia » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA08
8. CUSTODIA, Dignitas seu beneficium curionis, Gall. Cure. Charta Margar. comit. Fland.
ann. 1279. ex Chartul. 1. Fland. ch. 312. in Cam. Comput. Insul. :
Nos custodiam ecclesiæ beatæ Walburgis Aldenardensis ad collationem nostram spectantem in manus viri discreti P. Cetuniensis præpositi... ponimus, ut eam quam primum vacabit, quoquo modo nostro nomine conferat.Alia ann. 1287. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 351 :
Sunt autem hæc jura, quæ in capitulo nostro dominus noster præpositus obtinet in præsente ;... scholasticam conferet, quando vacat, et Custodiam, cui ecclesia S. Egidii in Bibera est annexa.Vide supra Custoderia.