« 1 cuva » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 685a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUVA1
1. CUVA, Cupa, ex Gall. Cuve. Domesdei tit. Cestria :
Quando Rex ibi veniebat, reddebat ei unaquaque carrucata 200. hestas et unam Cuvam plenam cervisiæ.Ubi Spelmannus perperam Cunam legit. Vitæ Abbatum S. Albani :
Unam majorem Cuvam de drasco.Alibi :
Cuva plena aquæ.Rursum :
Quidquid in corpore repertum est, in quadam Cuva repositum est.Bernardus Guido in Histor. fundationum Conventuum Prædicat. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 521 :
Exceptis torculari, et Cuvis, et doliis, et aliis lignis, quæ in dictis domibus non sunt infixa.Pro minori capsa sumitur in Actis SS. Junii tom. 2. pag. 64. ubi de S. Syria Trecensi :
Et intra eamdem capsam quandam Cuvam seu capsam parvam.] Vide Cupa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cuva, f. Locus clausus ita dictus, quod extructus esset in formam Cuvæ : vel f.
legendum Cava pro Cavea, Locus subterraneus seu Sacellum inferius et subterraneum,
cujusmodi pleraque videntur in quibusdam Ecclesiis. Gesta Guillelmi Majoris Episc. Andeg.
cap. 22. Spicil. Acher. tom. 10. pag. 298 : Inchoata fuit Missa... Dum autem ad Oblationem ventum fuit, intravimus unam Cuvam, ne pressura hominum in oblatione currentium gravaremur.