« »
 
[]« Cyndouwe » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 687a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CYNDOUWE
CYNDOUWE. Vita S. Lidwinæ, tom. 2. April. pag. 276 :
Ex hac igitur aqua cum aqua Cyndouwe permixta, cum aliqua fecisset emplastra, et prædicto foramine per aliquantos annos superposuisset, foramen illud curatum fuit.
In hunc locum Henschenius : Ita MS. Vereor ut satis sincera lectio sit. Videtur autem nomen esse detortum a Centauria, quam Bonatici nostri corrupte Santorie, Centorie et Cintorie appellant, estque tantæ efficaciæ herba ad leniendos membrorum internorum externorumque dolores, sananda vulnera, etc. ut sint qui putent ipsam esse formosam illam Poetarum Panacen, et a Germanis appelletur Tausend-Gulden kraut, Herba mille florenorum, quasi nullo satis pretio æstimanda.