![[]](img/image.png)
DACTILICI, Hæretici, de quibus Florus in Opusc. adv. Amalar. apud Marten. tom. 9. Ampl.
Collect. col. 648 :
Oro, quid commeruerunt Euchitæ, Græco vocabulo ab orando nuncupati ? quid Dactilici a digito ?.... Bona est oratio, et tamen primi ob nimium orationis excessum repulsi : bonum est et silentium, sed ob nimiam silendi superstitionem, ita ut digitum labiis opponerent, secundi abjecti sunt.