« Dæmoniacus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 002b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DAEMONIACUS
DÆMONIACUS, Dæmone correptus, energumenus. Agobardus in Epist. ad Bartholomæum :
Ita ut caderent quidam modo epilepticorum, vel eorum quos Dæmoniacos vulgus putat vel nominat.Rogerus Hovedenus :
Quidam civis... factus est energumenus, id est, Dæmoniacus.Occurrit passim, apud D. Gregor. lib. 1. Dial. cap. 10. Gelasium I. PP. Epist. 9. in Lege Longob. lib. 1. tit. 19. § 15. lib. 2. tit. 1. § 3. Rothar. 328. 180. Δαιμονάριος, apud Nicetam in Isaacio Angelo :
Ὁ ἔχων δαίμονα ὁ ἔνοιϰον τὸν διάϐολον ἔχων,apud Chrysostom. Κατεχόμενος ὑπὸ δαίμονος, apud Strabon. Δαιμονοφόρητος ὁ δαιμονιώδης, apud Epiphanium, etc.
Dæmoniaci dicti præterea Epileptici. Gariopontus lib. 1. cap. 6 :
Epilepsiæ genera, duo sunt, unum est, in quo subito cadunt nescientes, et contractionem manuum pedumque patiuntur, et cervicis tremorem. Aliud, in quo spumant et stertunt, nec contrahuntur membra, cum ceciderint quos vulgus Dæmoniacos dicit.Et cap. 7. de iisdem Epilepticis :
Qui cum tremore totius corporis tenentur, a Dæmonibus teneri dicuntur.Vide Forcellinum.
Dæmoniaci Advexaticii, apud Amulonem Lugd. in Epist. ad Theodboldum, i. a dæmone vexati : qui
χειμαζόμενοι dicuntur, Areptitii qui malo spiritu
agitantur, vexantur, Tribulantes, in Epistola Nicetii Episc. Trevirensis ad
Chlodoswindan. Qui Dæmonio infestantur, in Concil. Arausicano I. cap. 14. et
Arelatensi II. cap. 39. Concilium Ancyranum cap. 16 :
Τοὺς ἀλογευσαμένους ϰαὶ λεπροὺς ὄντας, ἤτοι λεπρώσαντας, τούτους προσέταξεν ἡ ἁγία σύνοδος εἰς τοὺς χειμαζομένους εὔχεσθαι.Ubi Isidorus Mercator :
Placuit inter eos orare qui tempestate jactantur, qui a nobis Energumeni appellantur.Quo loco Cellotius lib. 6. Hierarch. cap. 19. § 1. Χειμαζομένους censet esse pœnitentes, qui extra Ecclesiam stabant pluviæ et hiemi obnoxii, in quos tempestates et aeris injuriæ omnes depluunt. Cujusmodi erant οἱ προσϰλαίοντες, qui ἔξω τῆς πύλης τοῦ εὐϰτηρίου stabant, cum ἀϰροῶντες et ὑποπίπτοντες ἔνδοτι τῆς πύλης, ἐν τῳ νάρθηϰι consisterent, ut est apud Gregorium Thaumaturgum Can 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dæmoniatus, Eadem notione. Miracula B. Simonis Erem. April. tom. 2. pag. 826 : Erat a dæmone vexata, et opera faciebat, ut faciunt Dæmoniatæ.
P. , 1766.
◊ Nostris
Demoniacle, Insanus, demens. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 125. Chartoph. reg.
ch. 120 : Pierre Nagot a esté le plus du temps, et par especial en temps d'esté, fol et Demoniacle, et s'est plusieurs foys voulu noyer :... et pour cause de ses folies.... il fu prins... et porté en une abbaye nommée S. Sever,... en laquelle abbaye l'on maine les Demoniacles.