« »
 
[]« Dalmatica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 004b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DALMATICA
DALMATICA, Vestis sic dicta, quod in Dalmatia primum sit reperta, ut habent Isidorus lib. 19. Orig. cap. 22. Alcuinus lib. de Divin. offic. Papias, Durandus lib. 3. cap. 11. et alii. Usum autem Dalmaticarum in Ecclesiam primus in vexit S. Silvester PP. cum antea colobiis uterentur Sacerdotes, veste scilicet sic dicta, quæ manicis carebat. Longe ante Silvestrum Pontius in Vita S. Cypriani scribit :
Et cum se Dalmatica exspoliasset (Cyprianus) et Diaconibus tradidisset, in linea stetit.
Sed cum nuditas brachiorum a plerisque culparetur, Dalmaticarum a B. Silvestro usus inductus est, ut ait idem Alcuinus, a quo dicitur esse
vestimentum in modum Crucis, habens in sinistra sui parte fimbrias, dextra iis carente : inconsutile, et cum largis manicis.
His consentit Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico, ubi de Diaconis :
Stolam etiam super humerum sinistrum ferre, et indui Dalmatica in solennibus, id est tunica amplis manicis.
Dalmaticam vero in modum crucis factam docet præterea Missa Antiqua a Matthia Illyrico edita. Bruno Signiensis de Vestimentis Episcoporum :
Dalmatica magis ad ornatum, quam ad significationem pertinere videtur, quæ etiam post alia indumenta inventa esse probatur. Fimbriæ tamen quæ in Dalmatica a sinistro latere pendent, hujus vitæ impedimenta, et superfluitates, et sollicitudines significare possunt, quæ quoniam in altera vita non sunt, merito neque fimbriæ in dextro latere ponuntur, etc.
Robertus de Flamesbure Canonicus S. Victoris in Pœnitentiali :
Dalmatica etiam qua utuntur Levitæ, latitudine sui idem significat quod casula, caritatem ; per duas lineas coccineas, quibus ipsa ante et retro a summo usque deorsum decoratur, utriusque testamentum, prædicatio Dei et proximi dilectio figuratur. Duodecim fimbriæ linearum utrimque 12. ramos caritatis exprimunt, quos Apostolus[] enumerat, dicens, Caritas patiens est, benigna est, etc. Tertia linea quæ est inter duas, et tribus fimbriis ante et retro insignitur, caritatem fide S. Trinitatis condecoratam demonstrat. Per fimbrias in sinistro latere sollicitudo activæ vitæ circa plurima intelligitur. Dextrum latus, quod caret fimbriis, contemplatio cœlestium sine multitudine perturbationum significatur.
Fimbriarum Dalmaticæ meminit Theodulfus Aurelian. in Parænesi ad Episcopos pag. 238 :
Candida ut extensis niteat Dalmatica rugis,
Fimbria neve erret huic sine lege levis.
Neque alia est fimbria Dalmaticæ, a clavis purpureis. Glossæ Arabico-Lat. : Dalmata, vestis sacerdotalis candida cum clavis purpureis. Epiphanius :
Δαλματιϰὰς, εἴτ᾽ οὖν ϰολοϐίωνας ἐϰ πλατυσήμων διὰ πορφύρας ἀλουργοϋφεῖς ϰατασϰευασμένας.
Vide Amalar. lib. 2. de Eccl. offic. cap. 21. Rhabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 7. 20. Walafrid. Strab. lib. de Reb. Eccl. cap. 24. Petr. Dam. lib. de Dominus vobiscum cap. 17. Hug. a S. Victore lib. 1. de Sacram. cap. 53. in Speculo Eccl. cap. 6. Honor. August. lib. 1. cap. 211. Innocent. III. lib. 1. Myster. Missæ cap. 40. 56. Jacob. Vitriac. in Hist. Occident. cap. 35. etc.
Dalmaticam propriam Episcoporum vestem fuisse docent laudati Scriptores. Zacharias PP. in Epist. ad Austrobertum Episc. Viennens. apud Jo. a Bosco :
Dalmaticam usibus vestris misimus, ut quia Ecclesia vestra ab hac sede doctrinam fidei percepit, et morem habitus sacerdotalis, ab illa etiam percipiat decorem honoris.
Hanc sub planeta poni solitam scribit Joannes Diacon. in Vita S. Gregorii Magni lib. 4. cap. 83. 84.
Fuit etiam Dalmatica Diaconorum vestis propria, uti supra innuimus. Amalarius in Eclogis de Officio Missæ :
Diaconi retro stant,... qui et ministrantes sunt in sancto altari, et Dalmaticas portant, quas solebat militaris usus portare.
Herbertus lib. 2. de Miracul. cap. 9 :
Subdiacones tunicæ pretiosæ, Diacones Dalmaticæ fulgidæ decorabant, ipsosque Presbyteros planetæ olosericæ insigniter adornabant.
Dalmatica tamen Diaconi non utebantur, nisi in majoribus festivitatibus, ut est in Concilio Salegunstadiensi cap. 2. et apud Gillebertum Lunicensem Episcopum. Porro Silvestri PP. institutio fuit,
ut Diaconi Dalmatica uterentur in Ecclesia, et pallio linostimo læva eorum tegeretur
, ut auctor est Anastasius pag. 13. Diaconis vero videtur tribuere Ammianus lib. 14 :
Pectoralem tuniculam sine manicis textam.
Unde diversa illa fuerit a Dalmatica manicata, quam Chirodatam vocat Capitolinus, nostrique Diaconis adscribunt.
P. Carpentier, 1766.
Diaconorum vestis fuit quotidiana, præterquam diebus jejunii, uti etiam nunc mos est. Consuet. monast. S. Emeram. Ratispon. art. 21. ex Bibl. S. Germ. Prat. cod. 1074. 3 :
Dalmaticis tempore prandii et cœnæ utantur diacones, videlicet quando ad Sextam reficitur ; tempore jejuniorum planetis et casulis. Damaticle,
in Invent. eccl. Camerac. ann. 1371. Tuniques, Domatiques, in Charta dotat. capellar. de Blainvilla ann. 1335. ex Reg. 70. Chartoph. reg. ch. 175.
Sed maxime Diaconorum Ecclesiæ Romanæ fuit Dalmatica, cum cæteris nonnisi ex indultu summi Pontificis hac uti fas esset, qui eam interdum transmittebant, ut habet Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 113. Idem lib. 4. Dialog. cap. 41. [] ubi Paschasio Diacono Ecclesiæ Romanæ Dalmaticam adscribit. Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelatensis :
Speciali quodam privilegio pallii usum ei permisit, et Diaconos ejus perinde, ut Romanæ Ecclesiæ Diaconos, Dalmaticis uti voluit.
Johannes XVI. PP. ann. 996. Abbatibus Selsensibus concessit
cum sandaliis et Dalmatica missarum officia celebrare
. Idem privilegium indultum Abbatibus Murbacensibus et aliis. Vide Alsatiam Diplomaticam num. 174. 346. sqq. Jacobus Cardinalis de Coronat. Bonifacii VIII. PP. lib. 1. cap. 8 :
Nos Levitarum cuneus, nos illa Senatus
Dalmaticas vestita togas.
Cappa Dalmatica
, in libello de Fundat. Monast. Bigaugiensis pag. 255.
Dalmaticis etiam indutos Reges ac Imperatores in præcipuis solennitatibus, eorumque inaugurationibus, palam est : ex iis præsertim quæ habet Hartmannus Maurus lib. de Coronatione Caroli V. qui inter solennia illa indumenta quibus induuntur, recenset
Dalmaticam albam holosericam pretiosis margaritis gemmisque distinctam, auream stolam margaritis quoque adornatam, cappam holosericam violacei coloris cui aurum in modum aquilæ intextum est, et amiculum rubei coloris contextum pari modo magna aurea aquila
. Petrus Rex Aragon. in Chronico, quod ipse conscripsit, lib. 2. cap. 9. ubi de sua Coronatione :
E lendema mati, que fon diumenge, nos som appareillats hora del sol exit ab nostra Dalmatica, e ab aquall arreament quis pertany a Rey pendre Coronacio.
Et lib. 3. cap. 16. de solenni in urbe Majorica processu :
E lo diumenge der lo matinos isquem de la Sacristia de la Seu, vestits e appareillats in sede Majestatis, ço es ab una camisa Romana d'un drap de seda primvert ab alcuns fullatges sens tos obres, et apres una Dalmatica de drap vermell historiat, ab obres d'aur, e ab fullatges, etc.
Adde cap. 33. et Raym. Montanerium cap. 296.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dalmatium. Hist. Mediani Monast. pag. 242 :
Casulæ tres de pallio, capæ ix. Dalmatia quatuor de pallio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dalmutia. Instrum. ann. 1532. ex Archivo Rhedon. :
Cum cappis absque Dalmatiis se congregaverunt in Ecclesia.
Dalmaticatus, Dalmatica indutus apud Lampridium in Commodo.
Delmatica, in Gloss. Gr. Lat. Δελματιϰή, idem quod Dalmatica : nam Delmatia, pro Dalmatia, occurrit non semel in Nummis apud Aurel. Victorem in Augusto, Claudio, etc.