![[]](img/image.png)
DAMNATICUS, Ad metalla damnatus. Acta S. Cæciliæ Virg. et Mart. :
Cæcilia dixit : Miror ut non intelligas figuras fictiles, gypseas, ligneas atque lapideas, vel cujuscumque metalli Deos esse nonposse, quas araneæ texunt, et aves stercorant, in quorum capitibus solent ciconiæ nidos instruere, quas Damnatici faciunt. Nam ad omne metallum pro criminibus Damnati mittuntur. Ergo a Damnatis initium accipientes, quomodo possunt Dii vel æstimari vel credi ?