« »
 
[]« Damnatitius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 006a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DAMNATITIUS
DAMNATITIUS, Dedititius. Gl. Isid. Κατάδιϰος, in Gloss. Lat. Gr. ubi etiam Damnatitium, ϰατάϰριτον, ϰατάδιϰον. Constantiensis : Damnativus, Dedititius. Dicebatur autem Dedititius, qui a Judice creditori addicebatur et dedebatur ob debita, cum non esset solvendo, ut apud eum serviret. Hic in Gl. dicitur, ἔϰδοτος εἰς ϰόλασιν, ϰατάϰριτος, ἐϰδεδόμενος, propter quam causam videntur etiam dicti Damnatitii, ut apud Græcos ϰαταδεδιϰασμένοι, quia damnati erant a Judicibus. Hesychius :
Ἀγωγίμων ὅτε μὲν φορτίων, ὅτε δὲ ϰαταδεδιϰασμένων.
Ἀγώγιμοι appellabantur, qui Judicum sententia damnati in creditoris domum abducebantur. Alii fuere Dedititii de quibus infra in Datitius.