« Danegeldum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 006c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DANEGELDUM
DANEGELDUM, Tributum Anglis indictum, ob pacandos, vel vi propulsandos Danos, Angliam
sæpius incurrentes. Joan. Bromptonus :
Danegeld est tallagium datum Danis, id est, 3. den. de qualibet bovata terræ.Leges Edwardi Confess. cap. 11 :
Danegeldi redditio propter piratas primitus statuta est. Patriam enim infestantes, vastationi ejus pro posse insistebant. Ad eorum quidem insolentiam reprimendam statutum est Danegeldum annuatim reddi, scilicet 12. denarios ex unaquaque hida totius patriæ, ad conducendos eos qui piratarum irruptioni resistendo obviarent.Vide Leges Henrici I. cap. 15. Ab hac pensitatione exempta est Ecclesia Anglic. ut in iisdem Edwardi Legibus narratur, quæ videntur esse recentioris Scriptoris, et forte Henrici de Knyghton lib. 2. apud quem ea reperiuntur pag. 2357. nisi ille ab alio hauserit.
◊ Tunc vero primum indictum est, cum Swanus Danorum Rex
Britanniæ insulam, quam magna ex parte occupaverat, vastaret et spoliaret, Ethelredo
regnante, ut est apud Joannem Sarisber. lib. 8. Policratici cap. 21. Henricus Huntindon.
lib. 5. pag. 357 :
Edelredi Regis an. 13. primum statuerunt Angli consilio infausto Siricii Archiepiscopi, quod ipsi censum Dacis persolverent, quatenus a rapinis et cæde cessarent, et dederunt eis decem mille libras.
◊ At quod ex necessitate, et Danicarum incursionum
occasionibus indictum est miseris Anglis tributum, propulsis postmodum et intra proprios
limites sese continentibus Danis, continuatum est.
Hoc autem malum., inquit idem Scriptor,usque in hodiernum diem duravit, et diu, nisi Dei pietas subveniat, durabit. Regibus namque nostris modo persolvimus ex consuetudine, quod Dacis persolvebatur ex ineffabili terrore
◊ Sed onus Anglis gravissimum ab eorum cervicibus auferre,
illudque relaxare primus aggressus est S. Edwardus. Ferunt enim, verba sunt Ingulfi
pag. 897.
Regem sanctissimum, cum dictum Danigeld cubicularii sui collectum in Regis cameram intulissent, et ad videndum tanti thesauri cumulum ipsum adduxissent, ad primum aspectum exhorruisse, protestantem se dæmonem super acervum pecuniæ saltantem, et nimio gaudio exultantem prospexisse. Unde pristinis possessoribus jussit statim reddere, et de tam fera exactione ne ïota unum voluit retinere ; quin in perpetuum remisit, anno scilicet 38. ex quo tempore Regis Ethelredi patris sui Swanus Rex Danorum suo exercitui illud solvi singulis annis imperavit. Similia narrant Ælfredus in Vita S. Edwardi cap. 7. n. 23. et Bromptonus pag. 942.
◊ At Willelmo Notho Angliam obtinente, rursum Anglis eadem
pensitatio indicta servata, Danegeldi appellatione, licet Dani cæterique maris
prædones Septentrionales incursus suos cohiberent.
Cum ergo diu solvisset terra sub ejusdem Regis Imperio, noluit hoc ut annuum solvi, quod fuerat urgente necessitate bellicæ tempestatis exactum ; nec tamen omnino propter inopinatos casus dimitti. Raro igitur temporibus ejus, vel successorum ipsius solutum est, hoc est cum ab exteris gentibus bella vel opiniones bellorum ingruebant. Ita liber Scacarii lib. 1. cap. 11.
◊ Præterea exsolutum sub Willelmo Juniore cum Normanniam
invasit, fratre suo Roberto in expeditionem Hierosolymitanam profecto, tradit Knighton
loco citato. Henrico I. denique regnante, Danegeldum inter jura Regia recensetur in
ejusdem Regis Legibus cap. 10. quod fortassis ejusmodi pensitationem populis indicere
solius esset Regis, vel potius quod ad Regium fiscum deferretur :
Hæc sunt jura quæ Rex Angliæ solus et super omnes homines habet in terra sua, commoda pacis et securitatis institutione, retenta, infractio pacis per manum vel breve datæ, Danegeldum, placitum brevium, etc.Atque inde forte Danegeldum Regis vocitatur in aliquot Chartis illo regnante descriptis tom. 1. Monastici Anglic. pag. 111. et tom. 2. pag. 206. 207. in quibus terræ concessæ dicuntur liberæ et quietæ ab omni sæculari exactione et omni re quæ ad Regem pertinet, excepto Danegeldo Regis. Henrico etiam imperante illud obtinuisse in Anglia docet adhuc caput. 16. earumdem Legum :
Danigildum, quod aliquando Ringe manusRefert etiam Ranulfus Cestrensis lib. 7. cap. 17. Henricum in redemptionem peccatorum suorum vovisse circa ann. regni sui 30.(alias Ymgeman, Spelmannus legit Inglisman)dabatur, id est, 12. den. de unaquaque hyda per annum, si ad terminos non solvatur, wyta emendetur.
septem annis Danicum tributum relaxaturum.
◊ Sed longe religiosior fuit Henrici successor Stephanus
Rex : nam in die Coronationis suæ inter alia
vovit, quod Danegeldum, id est, duos solidos ad hidam, quos antecessores sui accipere solebant, singulis annis in æternum condonaret, ut auctor est Henricus Huntindon. lib. 8. pag. 387. a quo hausit quæ habet in hanc rem Bromptonus. Nulla deinceps mentio occurrit Danegeldi apud Scriptores. Vide Analecta Seldeni lib. 2. cap. 6. Vocis origo Saxonicum gild, Solutio. Vide Gildum.