« »
 
[]« 1 dangerium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 007b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DANGERIUM1
1. DANGERIUM, seu Danger, vocant nostri, quidquid juri stricto, atque adeo confiscationi obnoxium est : ita ut res dicatur esse in Dangerio domini feudalis, quæ, nisi quod de ea statutum est adimpleatur, confiscari possit. Ita fiefs de Danger vocant Consuetudines aliquot municipales, Trecensis art. 37. Calvimontensis art. 56. Barrensis art. 1. etc. ejusmodi feuda, quæ a vassallis adiri non possunt, nisi post præstitum Domino hominium : alioquin in commissum cadunt. Historia fundationis Abbatiæ Pipwellensis in agro Northampton. :
Nec audebant Abbates eidem resistere, quia aut pro denariis, aut pro bladis semper fuerunt Abbates in Dangerio dicti Officialis.
Charta Philippi Regis Fr. ann. 1283 :
Poterunt suas sagenas ponere et retia exsiccanda in sicca terra, sine Dangerio Garennariorum,...... salvo in prædictis omnibus Dangerio traversi de Archis, quod retinemus.
Charta pro Monialibus Belli-prati ann. 1270. apud Miræum tom. 1. pag. 418. col. 2 :
Nec mihi vel successoribus meis aliquod in eis dominium vel Daugerium (Dangerium) dereliqui ; sed omnia ipsis libera et quieta omnibus decrevi temporibus permanere.
Philippus Mouskes in Chilperico :
Et si ont les pois quitement,
Si ont les balances sans trecier,
La signorie et le Dangier.
In Carolo Magno :
Tous les avoit à Dangier,
K'il ne pooit sans eus mangier.
Vide Domigerium.
P. Carpentier, 1766.
Quicquid confiscationi obnoxium est sive ratione feudi, sive ex conductione. Charta ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 492 :
Cum accepissent quemdam locum, seu plateam, vel Dangerium, sitos super fluvium Essonæ,... ad molendinum ad molam construendum. Ventes, reliefs, Dangiers, chambrellage et droitures,
in Ch. Joan. abb. Corb. ann. 1359. ex Chartul. ejusd. monast. fol. 272. v°. Hinc Estre en danger de quelqu'un, significat alicui obligatum et devinctum esse. Lit. remiss. ann. 1396. in Reg. 149. ch. 297 :
Quant vint à paier l'escot, Maronnat dist à l'exposant qu'il paiast pour lui ; lequel [] lui respondi qu'il n'en feroit rien, et qu'il n'estoit point en son Danger, par quoi il deust paier pour lui.
Vide infra in Domigerium.