« Dapsilis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 008c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DAPSILIS
DAPSILIS, Vox Latinis cognita. Glossar. Lat. MS. Regium Cod. 1013. et Papias :
Dapsilis, Largus, profusus, vel qui satis erogat escas.erogat dapes, in cod. reg. 7609. Joan. de Janua. :
Dapsilis, largus, præcipue in cibis.Ebrardus Bethun. :
Gloss. S. Benedicti ; Largus, δαψιλής, Glossæ aliæ :Dapsilis est dapibus, aliis rebus quoque largus.
Dapsilis δαψιλής.Fortunatus de Vita S. Medardi cap. 7 :
Erat enim frugalitate laudabilis... Dapsilis in pauperum recreatione, etc.Ordericus Vitalis lib. 4 :
Hic non Dapsilis, sed prodigus erat.Occurrit in Notis Tyronis, et alibi passim.
Dapsilitas, Liberalitas. Ordericus Vital. lib. 12 :
Quem pro affabilitate sua et Dapsilitate oppido dilexerunt.Vita S. Genulphi Episc. tom. 2. Jan. pag. 84. n. 17 :
O Serve Dei inclyte, o mi care Domine, obsecro Dapsilitatem tuæ magnificentiæ, ut declines in domum meam.Matth. Paris ann. 1248 :
Qui omnes Milites circumdegentes Dapsilitatis et hospitalitatis multiplicatis honoribus superaverat.Ann. 1249 :
Nec tamen hospitium ejus Dapsilitatis alicujus inde suscepit incrementum.Vide pag. 251. d. 535. f. Vitam S. Adelheid. cap. 8. Henricum Huntindon. lib. 8. Stephanium ad Saxonem Grammaticum pag. 177. Anonymum in Vita S. Gerardi Abb. inter Acta SS. Benedict. sæc. 5. pag. 270.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dapsiliter, ut Dapsibiliter, Large, Liberaliter. Chronicon Fontanell. apud Acherium
Spicil. tom. 3. pag. 259 : Eum satis honorifice suscepit, necessaria Dapsiliter indulsit.Sueton. in Vespasiano Dapsile dixit eadem notione. Vide Dapsibiliter.