![[]](img/image.png)
2. DATA, Donatio, cessio, in Chartis Italicis apud Georg. Pilonum in Hist. Bellunensi pag.
117. 119. Litteræ anni 1361. ex Chartophylacio Regio
Regest. 91. Ch. 221 :
Ita tamen quod morte alterius ipsorum proventa, ad alios fratres ac eorum quemlibet natos et nascituros ac ipsorum liberos masculos in matrimonioprocreandos, ut præfertur, gradatim et successive tota Data, prout se comportat et superius continetur, deveniat consequenter.