« »
 
[]« Dativus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 012a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DATIVUS
DATIVUS, de moneta quæ in usu, commercio et conversatione est.
Denarii Constantienses vel Hallenses usuales et Dativi
, in Charta Caroli IV. Imper. ann. 1351. descripta in Chronico Constantiensi pag. 626.
Debent dari quinque solidi Dativorum denariorum
, apud Leibnitium Script. Brunsvic. tom. 2. pag. 474. 12.
sol. et 6. den. monetæ Turicensis, quæ tunc Dativa extiterit
, in chart. ann. 1238. ap. Herrgott. Hist. Geneal. Habsburg. tom. 2. pag. 253.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dativus Judex, Idem qui Jurisconsultis Datus, Delegatus, cui litis cognitio, vel pronunciatio, vel etiam utrumque commissum est. Judex ordinarius, quem Dativum appellabant, quia non a civitate eligebatur, sed ab imperatore designabatur. Vide Savin. Hist. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. cap. 5. § 113. In Placito anni 999. quod suis Annalibus inserit Mabill. tom. 4. pag. 129. et seqq. Lætus quidam indiscriminatim dicitur Dativus vel Datus Judex : alii quoque ibi memorantur Dativi judices, ut et in Notitia anni 1005. apud Ill. Fontaninum in Appendice Antiq. Hortæ pag. 395. et 396. necnon in veteri judicio apud D. Le Blanc in Dissert. Hist. de Monetis pag. 90.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dativus Tutor, Qui testamento datus est, apud Ulpianum ; Dativos tamen et testamentarios tutores distinguit. Sed de his consulendi Jurisperiti.
P. Carpentier, 1766.
Dativus Prioratus. Vide infra Prioratus.