« »
 
[]« Davata terræ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 012a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DAVATA
DAVATA Terræ, Agri portio, apud priscos Scotos, quæ continet 4. aratra [] terræ, quorum unumquodque trahitur 8. bobus. Alii 4. aratra duplicia intelligunt quæ sunt 8. simplicia. Scotis one dauvaht of land. Leges Baronum, seu Quoniam Attachiamenta cap. 23 :
Ita scilicet quod ille Husbandus octavam partem unius Davatæ tenuerit.
Interdum pro Baronia, seu districtu, sumitur. Statuta Davidis Regis Scotiæ cap. 48 :
Non fiet taxatio juxta numerum Davatarum, seu Baroniarum, sed secundum verum valorem bonorum.