« »
 
[]« Deablagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 013a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEABLAGIUM
DEABLAGIUM, ut Bladagium, Jus percipiendi partem bladorum demessorum, Gallice Champart. Charta Emmæ de Vitreio ex Archivo Majoris-Monasterii :
Quando eram uxor Hugonis de Alcia, de propriis denariis meis comparavi de Willelmo de Astilleio medietatem Deablagii de Chartra cum pratis ad illud pertinentibus, et filio meo Joanni tenenda, jure hæreditario tradidi. Hæc concessi Monachis Vitrei, etc.
Vide Debladare post Bladum.
P. Carpentier, 1766.
Vel Præstatio quævis ex blado. Charta ann. 1114. ex Tabul. episc. Carnot. :
Concessit..... quod ipsi (monachi Tironenses) et sui conversi, donati, servitores et ceteri homines sub ipso monasterio et ejus membris manentes,..... a Deablagiis, boissellagiis, molturis..... in perpetuum liberi sint et immunes.
Chartul. ejusd. eccl. :
Sicut episcopus habet quædam jura apud se retenta ab initio sine comite, ita comes habet aliqua sine episcopo, sicut est Deablagium et buffeteriam, quæ non de antiquo jure, sed de nova impositione processerunt.
Vide supra Bladeria.