« »
 
[]« Deassecurare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 014b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEASSECURARE
DEASSECURARE, Alicujus securitatem perturbare damnum inferendo, aliisve injuriis eum, violata fide, lacessendo. Statuta Eccl. Leodiensis ann. 1287. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 853 :
Excommunicatos denunciamus omnes laicos et alios quoscumque qui Clericos Deassecuraverint, maxime coram suo Judice, volentes facere justitiæ complementum, nisi infra octo dies eosdem assecurent, et a præmissis destiterint.
Ibid. col. 886 :
Item aliam (constitutionem) quæ scripta est sub titulo,
De Vita et honestate Clericorum,
in qua excommunicantur et excommunicati denuntiantur omnes laici, et omnes quicumque in Clericos Deassecuraverunt, etc. mitigamus in hunc modum, quod pœnam excommunicationis in eis latam revocamus, ita tamen quod si qui fuerint laici vel alii qui Clericos Deassecuraverint, nec eos postea assecuraverint, Nos et alii Judices competentes procedemus, prout de jure fuerit faciendum
. Charta Caroli IV. Imp. pro Ecclesia Camerac. ann. 1377. apud Miræum tom. 2. pag. 1245. col. 1 :
Prædictos quoque Præpositum, Decanum, Capitulum et Ecclesiam, ac villas et subditos eorumdem, in corporibus et rebus Deassecurant pariter et diffidant, ac multas alias injurias intolerabiles ipsis inferunt et inferri procurant.
Ibid. pag. 1246. col. 1 :
Qui præfatos Præpositum, Decanum, Capitulum et Ecclesiam, aut villas vel subditos, familiares et servitores eorumdem Deassecuraverint vel diffidaverint, etc.
Ibid. :
Necnon impeditores, turbatores, molestatores, occupatores..... Deassecuratores aut diffidatores, ac alios offensores, etc.
Vide Assecurare.