« »
 
[]« Debellare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 015a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEBELLARE
DEBELLARE, Bellum inferre. Utitur Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 17. Gloss. Lat. Gr. : Debellat, ἐϰπολεμεῖ, ϰαταπολεμεῖ. Ogerio Pani lib. 4. Annal. Genuens. ann. 1219. Debellare etiam est Bellum inferre seu Præliari, Latinis autem Expugnare, Superare, et interdum, ut Livio, Bello finem imponere.
Debellare, Duello cum aliquo certare. Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 28 :
Si... aliquem appellant de roboria, vel occisione hominis, aut aliquo alio malefacto, per quod Duellum possit oriri, bene licet eis... in curia D. Regis vel alia aliqua Curia defendentem Debellare, per interpositam personam.
Occurrit dicto capite non semel, et in Observantiis Regni Aragon. lib. 8. tit. de Proditorib. § 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Debèllatio, Clades, Gall. Defaite. Sallas Malaspinæ Rerum Sicularum lib. 3. apud Baluzium Miscell. tom. 6. pag. 272 :
Hos enim belli aut Debellationis instantis felicius deglutisset eventus.
Loquitur de expugnatione urbis Beneventanæ, ubi victricibus Gallorum armis nihil supererat quod opponeretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Debellio, Eadem notione, ibid. pag. 244 :
Ex hac itaque Debellione quamplurima Gebellinorum fuerunt corda concussa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Debellum, Bellum vel pugna. Glossar. Sangerman. num. 501.