« »
 
[]« Debitis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 015c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEBITIS
DEBITIS. Litteræ quæ etiam Debita Regalia dictæ sunt in Edicto Philippi VI. Franc. Regis ann. 1338. in Cancellaria regia vel regii Judicis concedebantur olim creditoribus, ut possent debitores suos ad solvendum compellere, cum eorum obligatio sigillo dumtaxat ecclesiastico muniebatur. Leg. Debita Legalia, ut ex Lit. ann. 1408. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 365. art. 12. emendat doctus Editor. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 155 :
Comme... Robert Aquenaux eust baillé à Simon Blassel nostre sergent un Debitis de nostre bailli d'Amiens ou de son lieutenant, [] pour justicier et contraindre plusieurs personnes qu'il disoit à lui estre tenues et obligées, etc.
Vide Glossar. Jur. Gall. De hujusmodi Litteris sic Auctor Glossarioli in Arresta Joannis le Coq : Debitis, litterarum genus, quæ hodie vocantur Lettres de committimus, quarum fit mentio q. 52. Notandum autem est, quod per litteras regias de Debitis vocatas, etiam fit executio de eo quod debetur, et in illis litteris ita solet apparitori scribi :
Nous te mandons et commandons par ces presentes, que toutes les dettes bonnes et loyales cogneues ou prouvées suffisamment par lettres, témoins, instrumens, confession de parties, ou autres loyaux enseignemens, qui te apperront être deuz à tel N. tu lui fasse payer tantôt, incontinent et sans delay, en contraignant à ce les debteurs et chacun d'eux, par la prinse, levée, vendue et exploitation de leurs biens, meubles et heritages, detention, arrest et emprisonnement de leur corps, si mestier est, et à ce s'en sont obligez.
Item inhibitum est, ne generales litteræ in forma Debitis per Senescallos et Judices regios de cætero concedantur, sed a Rege, vel ejus Cancellaria, ut fuit pronunciatum in hoc Senatu 1533. die 15. Jul. Archiepiscopus tamen Remensis generales concedit has litteras ; et fuit in Senatu dictum ann. 1418. die 6. April. propter ejus supremam dignitatem. Item Judicibus ad quos causæ cognitio pertinet, appositio dirigi debet, ut invenio statutum per Carolum VIII. ann. 1490. prout est in stilo Parlamenti videre in Rubr. de rescript. versic. inhibitum. Et ideo dictæ litteræ non attribuunt novam jurisdictionem ; sed opponentes etiam coram suis Judicibus assignari debent, ut fuit etiam judicatum in Senatu pro illustri Domina Claudia Matre Regis ann. 1530. die 1. Decemb. quia omnes causæ in regno debent terminari et finiri apud illos Judices in partibus qui de jure aut consuetudine, vel privilegio illarum cognitionem habent, §. 1. Rubr. de causis, ubi scripsi in concordia. Appellatio tamen veniet directo ad Parlamentum ratione harum litterarum, etiam si emittatur a Præposito, vel alio mediato, ut fuit pulchre pronunciatum ann. 1526. die 10. Maii, et videbatur allud Arrestum latum ann. 1522. die 10. Julii. Hujuscemodi litterarum usus apud nos abolevit.