« »
 
[]« Decalvare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 017c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECALVARE
DECALVARE, Tondere, ad cutem caput radere. Gloss. Gr. Lat. MS. : Φαλαϰροῦμαι, Decalvor. Psilotro Decalvare, apud Vegetium lib. 2. de Re veterin. cap. 48. Drogo Cardinalis Ostiensis de Sacramento Dominicæ Passionis pag. 64 :
Et calvaries qui fuerat locus superbiæ, spoliatus capillorum gloria,... Decalvatus est superbiæ vertex.
Statuta Ordinis de Sempringham :
Ad Pascha, et ad festum S. Mariæ Magdalenæ, et ad festum Omnium SS. ad minus Decalvantur sorores.
Vulg. Interpres 1. Cor. 11. 5. et 6 :
Unum enim est ac si Decalvetur. Nam si non velatur mulier tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut Decalvari, velet caput suum.
Sed proprie
Decalvatio, pro Pœna, vel ignominia et injuria per abcissionem capillolorum illata usurpatur apud Scriptores. Quippe, ut ait Constantinus African. lib. 2. Pantechn. cap. 16 :
Capilli caput custodiunt, honestant, et defendunt ; quibus si careat, maxima est inhonestas.
Appendix Cod. Theodos. Constit. 14. ubi de Episcopis in Africa vexatis :
Alios ad solam divini cultus injuriam, avulso capillorum parte fœdatos, etc.
Fuit autem pœna vulgaris qua in sontes sæviebant Gothi, Hispani, et Franci. Jo. Biclariensis in Chronico :
Primum verberibus interrogatus, deinde turpiter Decalvatus, post hæc dextra amputata, etc.
Lucas Tudensis :
Noluit Princeps eos mortis sententia perdere, sed tantum Decalvationis derisione eos præcepit onustos ferro ad præsens sustinere vindictam.
Infra :
Incentores seditionum ejus Decalvatis capitibus, abrasi barbis, pedibusque nudatis, etc.
Concilium Toletan. VI. cap. 17 :
Detonsus aut turpiter Decalvatus.
Emerit. can. 15 :
Turpi Decalvatione maneat emendatus.
Historia Wambæ Regis :
Nulla mortis super eos illata sententia, Decalvationis tantum, ut præcipitur, sustinuere vindictam.
Monachus Sangall. in Carolo M. lib. 1. cap. 10 :
Deposito et Decalvato ignavissimo Francorum Rege Childerico.
Vita S. Leodegarii cap. 14 :
Condemnatum ab ipsa Synodo calvaria accepta in capite expulsum segregant ab ipsa Congregatione.
Petrus Damian. lib. 1. Epist. 10 :
Publice virgis cæsus, et sub inhonesto ludibrio turpiter asseritur Decalvatus.
Tradit auctor Vitæ S. Bavonis cap. 10 : Decalvationem pœnam fuisse latronum :
Rogo ut propter scelus in te commissum corpus meum flagellis cœdas, caputque meum more latronum Decalves.
Ordericus Vitalis lib. 8. pag, 682 :
Sincipite scalciati sunt ut fures, occipite autem prolixas nutriunt comas ut meretrices.
Anonymus Combefisianus in Porphyrog. num. 5 :
Καὶ Θωμᾶν Πριμιϰήριον δείρας ϰαὶ ϰουρεύσας οὕτως ὑπερορία παρέπεμψεν.
Vide Libros sacros, præterea Leges Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 7. tit. 2. § 7. tit. 4. § 6. lib. 3. tit. 3. § 8. 9. tit. 6. § 2. lib. 5. tit. 4. § 11. lib. 6. tit. 2. § 3. tit. 4. § 3. tit. 5. § 11. lib. 9. tit. 2. § 9. lib. 12. tit. 2. § 14. tit. 3. § 3. 5. 6. Leg. Longob. lib. 1. tit. 17. § 5. tit. 25. § 55. Liutpr. 141. (6, 88.) 79. (6, 26.) Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 49. 50. lib. 7. cap. 335. 433. capitul. ann. 809. cap. 11. Addit. 4. Ludov. Imper. § 1. Nicolaum I. PP. in Resp. ad Bulg. cap. 58. Adamum Bremens. cap. 159. Regulam S. Fructuosi cap. 16. Vitam S. Fulgentii Episc. Rusp. [] n. 20. Concil. Tolet. XVI. cap. 2. 3. Lindenbrog. ad Paul. Warnefrid. lib. 6. cap. 20. et infra in Depilare, supra Capillus, Crines. Glossar. med. Græcit. voce Κουρεύειν Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 702. et 704.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decalvare, Caput amputare. Nicolaus Specialis de Rebus Siculis lib. 1. cap. 28 :
Quumque per pharum Messanensium terribilis Siculis navigaret (Carolus I. Rex Siciliæ) nuntiatum est illi, quod si litora Siciliæ attingeret, Carolum Principem filium ejus, quem habebant in vinculis, illico Decalvarent. Rex impietatem Siculorum metuens, ne dilectum filium perderet, in Calabriam declinavit.