« Decapitare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECAPITARE1
DECAPITARE, Caput amputare, capite plectere. Fulco lib. 2. Gestor. viæ Hierosolymit. :
Tidericus Langenius in Saxonia :Quos tamen egressos contra fas Decapitantes,Expavescunt reliquos.
Adde Will. Armoricum in Philippo August. ann. 1194. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 92. Rolandinum Patav. de Factis in Marchia Tarvisina lib 4. cap. 15. Instrum. anni 1302. in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 99. col. 1. Historiam Cortusiorum apud Murator. tom. 12. col. 788. Vitam S. Adalberti ap. Pertz. tom. Scriptor. 4. pag. 589. 594. etc. Ἀποϰεφαλίζειν, in Synopsi Basil. lib. 60. tit. 1. cap. 25. Quæ vox interdum nude pro occidere usurpatur. Origines CP. de Crispo, quem calore balnei extinctum scribit Sidonius :Quem captivabat, in Verle Decapitabat.
Ὅν λέγουσιν ἀποϰεφαλισθῆναι ὑπὸ τοῦ πατρός.Infra de Arcadio S. Irenes Diacono :
Σϰυτάλαις ἀποϰεφαλίσθη, Flagris cæsus vel occisus est.
Decapitare, Culmen domus vel ædis diruere. Charta K. domus Hospitalis Jerusalem Custodis in
Tabular. Eccl. Carnotensis n. 28 :
Et quod domus quædam quam ædificaveramus Carnoti in figuram et formam capellæ, Decapitaretur, et reduceretur in formam quadratam et alios usus transferretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Decapitatio, Capitis obtruncatio, apud Bernardum Itiner. Hierosol. pag.
253. et Murator. tom. 12. col. 1081.