« »
 
[]« Decredere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 030c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECREDERE
DECREDERE, Non credere, fidem derogare, Décroire. Mécroire, in Statutis S. Ludovici lib. 1. cap. 54. 66. S. Bernardus Epist. 289 :
Intervenit Andreas, cui in nullo Decredere possumus.
Iterum Epist. 291. et lib. 3. de Consideratione. Petrus de Vineis lib. 2. Epist. 2 :
Cui nullo modo ex fide possemus promissa Decredere, nec ex affectione preces quantumcumque gravissimas obaudire.
Discredere, Eadem notione. Commodianus Instruct. 1 :
.... Quod Discredunt inscia corda.
Instruct. 25 :
Ergo si quis ea Discredit esse futura.
Adde Instructionem 29. 65. Hincmarus Laudunensis Episcopus :
Domnus Rex... qui priori die dixerat se mihi nihil ex sua parte Discredere, minatus est, etc.
Sanctus Bernardus Epist. 158 :
Multi se audivisse nunc perhibent, quibus Discredendum non est.
Utuntur non semel Scriptores, Virgil. Grammat. pag. 25. 59. 63. Jul. Valer. de reb. Alex. lib. 3. cap. 58. Beda in Ep. Apologetica pag. 2. Ailredus Rievallensis, Fulbertus Carnotensis Epist. 4. Sugerius apud Doubletum pag. 875. Simeon Dunelmensis lib. 4. de Dunelm. Ecclesia cap. 6. Baldricus Dolensis in Translat. capitis S. Valentini n. 2. Vita S. Deicoli Abbat. Lutrensis n. 15. Vincentius Belvac. lib. 31. cap. 86. Ratherius Veron. in Apologet. pag. 231. Orderic. Vital. pag. 370. 739. Ermenricus de Mirac. S. Othmari cap. 21. etc.