« Decreta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 030c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECRETA
DECRETA, Jurisconsultis, dicuntur quæ Princeps causa cognita et parte utraque audita
pronuntiat. Glossæ Basilic. :
Δέϰρετον, ἀπόφασις Βασιλέως ϰαὶ ἄρχοντος.At sequiori ævo obtinuit, ut Summorum Pontificum Edicta et Statuta propria appellatione Decreta appellarentur. Papias :
Decreta, Instituta proprie Papæ sunt, præcepta vero Regum.Ejusmodi vero Decreta
Decretalium regulas, et regulas præsulum Romanorum, quibus in omnibus Ecclesiasticis judiciis utimur, vocat Leo IV. PP. in Epist. ad Episcopos Britanniæ cap. 6. Nicolaus I. in Epist. 6. ad Photium :
Decretalia autem quæ a sanctis Pontificibus primæ Sedis Romanæ Ecclesiæ sunt instituta, cujus auctoritate atque sanctione omnes Synodi et sancta Concilia roborantur, et stabilitatem sumunt, etc.Adde Concilium Romanum ann. 863. cap. 5. De auctoritate vero Decretorum Summorum Pontificum, multa habent præterea idem Nicolaus I. PP. Epist. 42. Concilium Romanum ann. 1074. cap. 3. Bernaldus Presbyter Constantiensis lib. de Reconciliat. lapsorum pag. 259. 260. etc.
◊ Decreta ista Pontificia, atque adeo Conciliorum Canones
præcipuos, in unum corpus sub certis titulis redegere Regino, Burchardus Wormaciensis,
Anselmus Lucensis, et Ivo Carnotensis : deinde Gratianus, qui sub Eugenio PP. III. vixit,
cujus Compilatio, quod ab Ecclesia recepta sit, prima dici solet, de qua copiose egit vir
doctissimus Stephanus Baluzius in Præfatione ad Antonii Augustini Dialogos de Emendatione
ejusdem Gratiani.
◊ Exhinc, aliam Decretalium Collectionem aggressus est Bernardus
Circa, Papiensis Præpositus, mox Faventinus Episcopus, et sub iisdem fere titulis, quibus
Gregoriana Collectio hodie constat, redegit. Hanc ipse Breviarium Extravagantium,
alii postea Primam Collectionem Decretalium appellarunt. In ea exstant Alexandri
III. Lucii III. et aliorum ad Cælestinum III. rescripta.
◊ Secundum Collectionem Bernardum imitati confecere
Gilbertus atque Alanus, quibus nomen præripuit Jo. Gallensis Volaterranus, qui post 12. a
prima Compilatione annos, eorumdem Pontificum Rescripta collegit, itemque Cælestini III.
◊ Tertiam Collectionem incœperat Bernardus Major
Compostellanus Archidiaconus ex Registris Innocentii III. eaque aliquando Romana
Compilatio dicta est. Sed offensi Romani quod usu judiciorum minus recepta referret,
ab eodem Innocentio impetrarunt, ut Pontificia auctoritate aliqua Collectio ederetur. Cui
rei Petrus Beneventanus Notarius præfectus est anno ejusdem Pontificis duodecimo. Tunc
primum publica auctoritate facta Collectio Juris Pontificii est, cum superiores omnes
Collectiones privata auctoritate exaratæ essent.
◊ Quartæ Collectioni causam præbuit Concilium
Lateranense, in quo idem Innocentius capita 71. edidit, sed et illo quinquennii spatio
post tertiam Collectionem aliquot ediderat Constitutiones. Ita duplex exstat Editio,
altera Canones ejus tantum Concilii continens, altera alias quoque Constitutiones. Has
quatuor veteres Collectiones edidit Antonius Augustinus, Ilerdensis Episcopus, et notis
illustravit.
◊ Quinta Collectio Honorii III. Constitutiones habet a
Tancredo Bononiensi Archidiacono collectas sub ipsius Pontificis nomine. Hanc edidit
Innocentius Cironus. Vide Anton. August. ad Collect. Decret. Francisc. Florentem in
Prafat. ad lib. 1. Decretal. Gregor. IX. Cæsarem Egassium Bulæum in Hist. Universitat.
Parisiensis tom. 3. pag. 98. et Petrum Coustant
in Præfatione tom. 1. Epistolarum Rom. Pontificum.
Decretista, Qui studet in Decretis. Jo. de Janua. Utitur Cæsarius lib. 11. cap. 46 :
Magistri Decretistæ, qui Professores Juris Canonici, in Charta ann. 1228. apud Catellum in Hist. Tolos. pag. 334. Otto de S. Blasio cap. 47 :
Decretistas quoque de multis inutilibus et lectionem gravantibus concordantiis reprehendit.Occurrit semel et iterum in Statutis Academiæ Paris. apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 383. et 385. Decretorum Doctor appellatur in Concilio Toletano anni 1326. etc. Decretalista in Statut. Univers. Bonon. lib. 1. pag. 19. rubr. de Statut. Iidem sunt Canonistæ. Vide Savinii Histor. Jur. Roman. med. temp. cap. 22. § 191.
P. , 1766.
◊ Discretistre, in
Mirac. Mss. B. M. V. lib. 2 : Tout plaideeur, tout Discretistre,Tout avocat et tout legistre, etc.