« »
 
[]« Decretum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 031c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECRETUM
DECRETUM, Epistola Cleri et populi Ecclesiæ Episcopalis missa ad Metropolitanum et Episcopos diœceseos Metropolis, qua eum, quem in Episcopum elegerunt, ab iis ordinari et consecrari postulant. Τῆς χειροτονίας τὸ ψήφισμα, Palladio in Vita Chrysostomi pag. 39. Edit. Emerici Bigotii. Istiusmodi Epistolæ formula exstat in Ordine Romano, hoc lemmate :
Decretum quod Clerus et populus firmare debet de electo Episcopo.
Aliæ complusculæ habentur in Diurno Romano cap. 2. tit. 2. 3. 4. cap. 3. tit. 1. apud Sirmondum ad calcem tomi 2. Concil. Gall. pag. 647. et seqq. et tom. 3. pag. 430. apud Petrum Priorem S. Joan. Senon. Epist. 3. Usserium Armachanum in Epist. Hibernicis Epist. 25. 33. 40. in Probat. Histor. Cabilonensis tom. 2. pag. 78. Gul. Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 2. pag. 354. etc. Adde Anastasium in Conone PP. et Ordericum Vital. lib. 10. pag. 776.
Decretale vero in Diurno Romano cap. 3. tit. 3 appellatur Epistola cleri et populi ad Papam, vel ad Metropolitam, qua rogatur, ut electus consecretur Episcopus.
Per decretum vero fieri dicitur Episcopus qui a Clero et plebe legitime electus est, et postea a Metropolitano et Episcoporum consessu publice decernitur Episcopus, viso electionis decreto, ab omnibus rite subscripto. Ita in Epistolis Symmachi I. PP. 5. et 6. ad Cæsarium Arelat. in Concilio Arvern. can. 2. Aurelian. IV. can. 5. Aurelian. V. can. 11. Suession. II. act. 1. 3. etc. Gregorius Turon. de Vita S. Maurilii Episc. Andegav. MS. cap. 13. de ejusdem Sancti electione :
Ideoque in unum non valebant venire Decretum.
Infra :
Mox pari Mente ac voto in unam venere sententiam.
Vide Liberatum Diac. cap. 20. Epistolam synod. Concilii Tricassini ann. 867. Epist. Cleri Senonensis tom. 2. Concil. Gall. Gregorium M. lib. 2. Epist. 19. lib. 7. Ind. 2. Epist. 51. 52. 89. Joannem VIII. PP. Epist. 221. Lambertum in Vita S. Heriberti Archiep. Colon. n. 7. veterem Schedam de Episcoporum ordinat. editam post Capitularia Baluziana pag. 1372. eumdem Baluzium in Notis ad Concilia Narbon. pag. 161. et Notas nostras ad Cinnamum. Glossar. med. Græcit voce Ψηφίζειν.