« 1 decumani » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 032b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECUMANI
1. DECUMANI, in Ecclesia Mediolanensi, quos modo Capellanos titulares vocant, ut auctor
est Joan. Puricellus in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag. 375. 376. quæ quidem
Decumanorum nomenclatura tum primum legitur circa annum 1000. Canonici
Decumani, in libro cui titulus Flos Florum, fol. 86. pag. 2 :
Ipse beatus Simplicianus 24. Canonicos Decimianos(leg. Decumanos) in Ecclesia majori ordinavit. Unde licet colligere eosdem esse quos nostri Canonicos Vicarios, de quibus suo loco diximus, appellant. Charta Galdini Archiep. Mediolan. apud Ughellum tom. 4. pag. 221 :
Sedes autem et stadia Sacerdotum vel Diaconorum ad vos solos spectare decernimus, adeo ut in ipsis sedibus vobis præsentibus nulli Decumanorum sine vestra jussione sedere liceat : nec ad stadia, cum Missam cantant, per medium Chorum ante vos transeant, sed more solito post sedes vestras ad altare ascendant. Canonici Decumanorum,in Charta ann. 1200. apud eumdem pag. 1163. 1171. Decumanorum Eccles. Mediolanensis crebra est mentio in veteribus Tabulis apud eumdem Puricellum pag. 359. 360. 369. 375. 413. 425. 541. etc.