« »
 
[]« Decuriare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 033a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECURIARE
DECURIARE. Gloss. Lat. Gr. : Decuriat et decimat, δεϰατεύει, δεϰατοῖ.
Decuriare, In ordinem redigere. Charta Edgari Regis Angl. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 243 :
Si vero crimen... loci Procurator commiserit, agatur rationabiliter de eo, quod de Regis agitur Præposito, ut videlicet, reo rite Decuriato, ac justo ordine depulso, ille qui dignus sit Christi designetur.
Alanus de Planctu naturæ :
Organicorum quoque artificum Decuriata pluralitas prædicti hominis decorabat incessum ;
id est, ordinata.