« Decussare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 033a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECUSSARE
DECUSSARE, in Breviloquo,
Adornare, venustare, inde Decussatus, ornatus. Gl. MSS. :
Decuso, orno. Papias :
Decusata, ornata. Alibi :
Decussare, honorare. Vita S. Deicoli Abb. Lutrensis n. 4 :
Juxta ordinem situum Metensem opulentissimam urbem video non mediocriter Decusatam, cui tantum Divinitas consulere dignata est, ut, etc.Odo Cluniac. lib. 1. de Vita S. Gerardi cap. 12 :
Cum unumquodque membrum sua pulcritudo compsisset, collum tamen ita candidulum, et quasi ad normam videndi Decusatum habebat, ut vix aliud tam gratiosum vidisse te putares.Baldricus Dolensis in Prologo MS. ad Vitam B. Hugonis Archiep. Rotomagensis :
Nulla Decusata sculptura vel politura, etc.Acta S. Maii tom. 6. pag. 749. de S. Carauno Mart. :
Unde immensas divinæ pietati referentes odas, quœ mirabiliter ac indesinenter suos Decussat sanctos prodigiis.Continuator Bollandi Decussare reddit in decuplum augere, a Decussis, decem asses, quod etymon non arridet ; Decusare enim vel Decussare a voce Decus derivatur, ut habet Johan. de Janua ; qui addit, etiam a de et verbo cusare posse deduci. Non magis placet interpretatio Mabillonii Decusare reddentis per Includere, in excerpto Epist. Odonis Archiep. Cantuar. quod exhibet in Actis SS. Bened. sæc. 4. part. 1. pag. 725. nota b. ubi sic habetur :
Itaque tantæ tamque dignæ affinitatis delectatus vicinitate, et editiore eashic enim ut alibi Decusare ornare est, ac sequenti correspondet verbo Venustare. Abbo lib. 2. de Bell. Parisiac. vers. 608 :(S. Wilfridi reliquias)entheca Decusare, et excerptis de libro vitæ hujus flosculis novo operæ pretium duxi carmine venustare ;
Ubi Glossa ejusdem Abbonis, Decorata. Henricus Rosla in Herlingsberga :... Decussata tuos gemmis nisi zonaNulla fovet lumbos, etc.
Epist. Joannis XII. PP. ad Adalberonem Archiep. Remensem :Incedit primus regali matre creatus,Regalem decorans meritis regalibus ortum,Quando Decusatur, sibi conveniunt genus et mos.
Monasterium Monachorum religione Decusatum.Utuntur Saxo Grammat. lib. 3. Petrus Damian. lib. 2. Ep. 2. Vita S. Heldradi Abbat. Novalic. n. 2. Tietfridus Epternac. lib. 2. cap. 6. et alibi, et alii.