« 1 dedicere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 034c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEDICERE1
1. DEDICERE, Contradicere, negare. Sugerius in Ludov. VI. cap. 15 :
Quod si quid horum vestrates aut Dedixerint aut dicere dissimulando noluerint, etc.Reg. Majest. lib. 3. cap. 8. § 10 :
Sed si sigillum aliquod Dedicatur, et per collationem probari poterit.Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 29 :
Potest bene warantiam illam Dedicere.Consuetudines Teneræmundæ ann. 1233. cap. 18. apud Lindanum lib. 1. Tener. cap. 9 :
Si vero aliquis ea quæ a Scabinis judicio, vel testimonio fuerint affirmata, Dedixerit ; unicuique Scabinorum qui Dedicti fuerint, 60. sol. persolvet.Eadem habentur in Libertatibus MSS. villæ S. Desiderii in Campania ann. 1228. et in Charta Philippi Aug. ann. 1194. pro atrebatensibus. Adde Fletam lib. 1. cap. 31. § 2. cap. 38. § 1. lib. 2. cap. 44. §. 4. cap. 50. § 1. et Perardum in Burgundicis pag. 266. Anonymum in Carmine tom. 5. Annal. Bened. pag. 652. col. 2. et alios.
Desdicere. Fori Oscenses Jacobi I. Regis Arag. fol. 36 :
Dicat... quod ille quem reptaverat, non meretur malum de facto illo unde ipsum reptaverat, et Desdicat se ter, et sic alius sit salvus.