« »
 
[]« 3 deficere in justitia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 041c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFICERE3
3. DEFICERE in Justitia dicitur Judex vel feudalis dominus, cum vassallo jus sibi fieri postulanti vel plane denegat, vel curiæ suæ placita differt, ultra quam leges feudales permittant. Reg. feudor. Aquit. sign. JJ. rub. fol. 39. r°. ex Cam. Comput. Paris. :
Dixit etiam per juramentum suum (Bernardus Jordani de la Beer) quod multociens requisivit dominam Constantiam ut faceret sibi jus, et quia non faciebat et ei Deficiebat in justitia, dixit quod extunc nolebat esse de curia del Sere, immo renuntiabat omnino, et de hoc habebat curiam in testimonium. V.
Defectivus 1. et defectus 3.