![[]](img/image.png)
DEFOMARE, Circumsecare, dolare. Glossæ Gr. Lat. : Ἀποπελεϰίζω,
Defomo, Dedolo. In utroque Glossar. edito : Ἀποπελεϰῶ,
Deforuo, dedolo. Vide Salmas. ad Plinium pag. 181. Festus :
Defomitatum, a fomitibus succisum, quibus confoveri erat solitum.Unde mendose apud Papiam :
Deformicata arbor desectis astulis.Legendum enim Deformitata arbor, hoc est fomitibus seu assulis succisa.