« »
 
[]« Defossa forestæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 043b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFOSSA
DEFOSSA Forestæ. Charta fundationis Monasterii de Bosco Ratherii prope Turones Ordin. Grandimont. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 752 :
Dedimus etiam et concessimus Fratribus supradictis... per totam forestam nostram de Brussennaio usagium suum : ita quod dicti Fratres in dictis forestis et in omnibus defossis earumdem factis vel faciendis a nobis vel successoribus nostris indifferenter capiant et explectent quidquid ad usum et ædificationem ipsorum..... viderint expedire.
In hunc locum Editores in Onomastico ad calcem tomi 4. Defossa forestæ, videtur esse Cæsiones, Cæsuræ, Gall. Coupes. Sed puto legendum Defensis pro Defossis, hicque licentiam dari Grandimontensibus capiendi ligna in omnibus forestis tam liberis, quam Defensis, id est, quorum usagium non est licitum, nisi iis quibus hoc usagium singulari privilegio indultum est. Vide Defensa 3.