« 3 defunctio » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 044b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFUNCTIO3
3. DEFUNCTIO, Mors, obitus. Bulla Alex. PP. III. ann. 1179 :
Et si in die Defunctionis alicujus, servitium suum habuerit, helemosina, sicut dictum est, per medium dividi debeat.Charta Godefridi episc. Lingon. ex Cod. reg. 9612. A. B. N. :
Rainerius abbas ita suscepit Odonem ducem Divionensem ejusque uxorem ac filium in beneficiis domus Albæripæ, ut tantum fieret pro unoquoque eorum in obitu ipsorum, quantum pro Defunctione unius monachi ejusdem domus.Alia ann. 1220. in Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 10. v° :
Emelina de Marla cognomento Billuarde,... concessit ecclesiæ Thenoliensi omnia immobilia et mobilia sua,... tempore Defunctionis suæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Defunctorum Judicium, Eadem notione. Epist. Gregorii IX. Papæ ad M. Cenoman. Episcopum ann. 1228. inter
Anecd. Marten. tom. 1. col. 948 : Conjuratores autem hujusmodi se reputant obligatos ad excommunicatos minime devitandos, nec compellendos quantocumque tempore in excommunicatione perstiterint indurati, et ad tertiam partem Judicii Defunctorum Ecclesiis parochialibus non reddendam, laudabilem consuetudinem pietate fidelium nequiter infringendo, et ad alia multa teneri se credunt, quæ vergunt in periculum animarum.