![[]](img/image.png)
DEI GRATIA, Occurrit passim in veteribus Tabulis hæc formula quam non modo Reges et
Principes, sed et quivis fere alii seu Laici seu Ecclesiastici ordinis titulis suis
honorariis præponebant.
P. , 1766.
◊ Quod aliquot exemplis
firmare placet, iis tamen omissis, quæ reges vel principes spectant. Philippus
Præmonstratensis ecclesiæ Dei gratia abbas inscribitur, in Charta ann. 1161. ex
Chartul. Thenol. Cod. reg. 5649. fol. 8. r°. Herveus Dei gratia decanus
Autissiodorensis, in Ch. ann. 1191. tom. 1. Tract. novi dipl. pag. 380. Nicolaus et
Jacobus Divionenses decani eodem titulo utuntur in Ch. ann. 1187. et 1207. ex Chartul.
Buxer. part. 8. ch. 1. part. 20. ch. 3. Vide Tract. dipl. jam laudatum tom. 4. pag. 614.
Inter laicos vero, Hugo castri S. Mauræ Dei gratia dominus intitulatur, in Charta
ante ann. 1030. ex Hist. Sabol. pag. 252. Ita et Radulphus dominus de Marla in Ch. ann.
1164. ex laudato Chartul. Thenol. fol. 18. r°. : Isnardus de Antravenis Dei gratia potestas Arelatensis,in Ch. ann. 1221. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 395.
Dominus Rainerius Zeno altissimus Dei gratia Venetiarum dux, in Ch. ann. 1257. ibid. col. 403.
Jou Gui chevalier sire de Caumont par la grace de Dieu, etc. in Charta ann. 1229. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 441. Testam. ann. 1462 :
Ego Arnaldus de Villanova, Dei gratia armorum miles, baro castri de Trantiis, etc.Thomæ Capuani Dictator Epistol. ap. Hahn. tom. 1. pag. 284 :
Mediocres personæ vel minores non debent de se dicere Dei gratia... Electus autem aliquis in episcopum vel magnum abbatem potestVide Heumann. de re Diplomat. Carol. M. § 23.de se dicere Dei Gratia, electus autem in Romanum pontificem non dicit, etc.
Dei et Apostolicæ Sedis Gratia Episcopos sese indidem inscripserunt Episcopi, seu quod a summis Pontificibus confirmaretur
eorum electio, seu quod Sedes Apostolica Principium ac fons sit omnium Episcoporum.
Concilium Roman. ann. 863. cap. 3 :
Cum sede Apostolica unde eos principium Episcopatus sumpsisse manifestum est.In Tabulario Lingonensis Ecclesiæ
Joannes Episcopus Dei et Apostolicæ Sedis Gratia, ann. 1328. ut alias similes Chartas omittam, inter quas nullam antiquiorem novimus litteris Eberhardi Bambergensis Episcopi ad Eugenium III. in quibus se dicit Episcopum Divina et Apostolica miseratione. Verumtamen paulo ante illum rem attigerat Goffridus Vindocinensis Abbas libro 2. Epist. 27. Episcopum Carnutensem monens, ne brachia erigat contra Apostolicæ Sedis benignitatem, quæ vos inquit,
et nos creavit, non nostris meritis, sed sua gratia. Nihilominus triginta circiter annos post hunc Abbatem ab hac formula multum abhorruisse videtur Guillelmus Aptensis Episcopus ; hic enim in Charta anni 1160. tom. 1. novæ Gall. Christ. col. 1. ait :
Ego Guillelmus solius Dei gratia Aptensis Episcopus :quam loquendi rationem ideo fortassis affectat, quo suo tempore cœpisset Apostolicæ Sedis Gratia memorari. Vide Thomassini Disciplinam Eccl. de Benef. part. 4. lib. 1. cap. 22. et Mabillonium de Re Diplom. lib. 2. cap. 2. num. 10.
Adelboldus, Dei solummodo Gratia S. Trajectensis ecclesiæ præsul, in Charta ann. 1021. ap. Pfeffing. ad Vitriar. tom. 1. pag. 395. ubi fuse de hac formula agitur. In Chartophylacio Regio scrinio Vallois 2. Ch. 35. habetur Diploma Fulconis ann. 1316. in quo se
Dei et Sedis Apostolicæ providentia sanctæ domus Hospitalis S. Joannis Hierosolymitani Magistrum humilem et pauperum Christi Custodeminscribit.
P. , 1766.
◊ Ita et abbates, atque ii
potissimum, qui Romanæ sedi nullo medio subjecti erant. Charta ann. 1320. in Reg. 60.
Chartoph. reg. ch. 96 : Nos frater Nicolaus Dei et Apostolicæ sedis gratia humilis abbas regalis monasterii Trenorchiensis, ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diocesis, ad Romanam dumtaxat ecclesiam pertinentis, etc.Vide Tract. novum de re diplom. tom. 5. pag. 588.