« »
 
[]« Deiferi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 048a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEIFERI
DEIFERI, Apostoli, Θεοφόροι, in Epistola Ludovici II. Imp. ad Basilium Imp. CP. apud Baron. Præsertim vero id epitheti[] attributum S. Ignatio. Anastasius ad Act. 1. VIII. Synodi :
Tradunt Græci quod parvulus quem Dominus advocatum statuit in medio, dicens, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut hic parvulus, etc. iste Ignatius fuit, idcirco hunc Deiferum nuncupant, etc.
Vide eruditissimum et amicissimum Joannem Baptist. Cotelerium ad Epist. ejusd. Ignatii ad Ephesios pag. 442.