« »
 
[]« Deividus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 049b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEIVIDUS
DEIVIDUS, Qui Deum videt. Petrus Blesensis Serm. 18 :
Secundum Hierarchiam Dionysii duo sunt genera fidelium in Ecclesia, primum quod dicitur Deividum, alterum quod appellatur Pedissequum. Deividos dicimus ministros Ecclesiæ, quibus credita sunt eloquia Dei, quibus dictum est, Vobis datum est nosse mysterium regni Dei.... Pedissequos vero dicimus populum multitudinis, qui sedet secus pedes Deividi, ut audiat Legem ex ore ejus, etc.
Adde Sermonem 10.