« »
 
[]« Delator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 049c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DELATOR
DELATOR, Explorator, speculator, qui rem quam vidit, defert, Espion. Gloss. Lat. Græc. : Delator, ϰαταγγελλεύς, ἐνδείϰτης. [] Isidor. lib. 10. Delator, dictus, eo quod detegat quod latebat. Matth. Westmonaster. ann. 870 :
Jussit commilitones ad arma convolare, asserens dignum pro fide pariter pugnare et patria, ne desertores militiæ esse, et Delatores populi probarentur.
Respexit forte ad illud 2. Machab. cap. 4 : Simon autem prædictus pecuniarum et patriæ Delator. Ubi Papias Delatorem, accusatorem esse ait. Certe delatorem pro speculatore usurpat Gregorius in Vita S. Basilii Junioris n. 2. de eodem Sancto invento a Magistrianis in quodam Asiæ monte :
Καί Δηλάτορα τούτοις δόξαντα εἶναι, ὡς εἶχον τῶν ἵππων ϰαταπηδήσαντες σύνεσχον αὐτόν.
Et num. 3 :
Καλῶς ἂρα λέγουσι περί σου, ὅτι Δηλάτωρ εἶ, ϰαὶ ἦλθες ϰαταστοχάσασθαι τὸ τῶν Ρομαίων στράτευμα.