« Delatura » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 050a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DELATURA
DELATURA, Accusatio, dissidium, calumnia. Jo. de Janua :
Delatura dicitur accusatio, vel proditio, detractio, deportatio.Eccles. cap. 28. apud Carolum M. lib. 4. de Imag. cap. 5 :
Homo iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medium pacem habentium immittet Delaturam.Ubi vulgata versio habet, inimicitiam. Ita Delatura accipitur in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 64. nempe pro accusatione vel calumnia et actione :
In quibusdam locis juramenti vel antejuramenti multa est distantia, sicut in Delatura, et pluribus aliis.Quippe in delatura, seu actione, requiritur antejuramentum, id est, juramentum de calumnia, quod ab actore præsertim exigebatur, qui, si succumbebat, delaturam, seu calumniæ pœnam incurrebat. Adde Chartam Aleman. 89. Goldasti.
◊ Scio Delaturam vulgo a viris doctis pretium quod
delatori est constitutum, definiri : qua quidem notione usurpatur in Legibus Inæ
Regis Westsaxiæ § 20. apud Bromptonum, ubi pecunia indicationis esse dicitur quo
loco Editio Saxonica § 17. habet meldfeoh, id est, Lambardo interprete, indicii
merces. Vide Grimm. Antiquit.
Jur. German. pag. 655.
◊ At in Lege Salica an vox Delatura, quæ omnibus ferme
titulis occurrit, idem sonet, video ambigi. Ita autem ibi invenitur hacce sententia, ut
qui rem aliquam, verbi gratia, furatus fuerit,
tot denariorum, qui faciunt solidos tantos, culpabilis judicetur, excepto capitali et Delatura. Id est, præter capitale et delaturam. Ubi vetus Glossa Delaturam, fredo interpretatur. Sed prorsus diversum esse fredum a Delatura, ostendit Pactus Legis Salicæ tit. 14 :
Si puella quæ trahitur, in verbo Regis fuerit, propter fredum 2500. denarios cogaturEt lex Angliorum tit. 7. § 2 :(raptor)persolvere, excepto capitali et Delatura.
Qui scrofas sex cum verre.... furatus est, in triplum componat, et Delaturam sol. 7. et in freda totidem.Adde § 3. Alii, ut Cujacius, Bignonius, et Wendelinus, Delaturam, pro eo quod interest propter dilationem et moram, interpretantur, hac forte nixi ratione, quod Dilatura perpetuo scribatur in Editionibus Legis Salicæ Pithœi et Lindenbrogii, ubi in Pacto Legis Salicæ Delatura semper habetur. Cui quidem conjecturæ favet Lex Ripuariorum Edit. Heroldi tit. 35. § 3. quæ pro Delatura, uti habet Lindenbrogiana, Dilationem præferat :
Et ille qui intertiavit, furtum et Dilationem ab eo requirat, qui solvere cœpit.At § 4. Capitale et Delatura habentur.
◊ Quidam denique existimant Delatura scribendum, atque
hisce locis sumptus in causæ prosecutione, et in Delatione vel
actione factos hocce vocabulo significari, quos reus possessori refundere tenetur : ita ut
Delatura sit vel delatio, vel actio calumniæ qua quis rem suam repetit. Deinde
dilator pro delator habet etiam Gloss. Lat. Gr. : Dilator, μηνυτής, ἅγγελος, quod Græci recentiores δηλάτωρ dixerunt, ut est apud Meursium. Ita
discriptio, distructio, dilictio, divirginat, et alia hujusmodi in eodem Glossario. Vide Decretionem Chlotarii § 12. et Legem Ripuar. tit. 17. § 1. 3. tit. 35. § 4. etc.
Delatura, in Capitulari de Villis cap. 42. inter utensilia rustica recensetur : sed
legendum Dolatura, ut sit Gallicum, Doloire, dolabra.