« »
 
[]« Delequata » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 050c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DELEQUATA
DELEQUATA. Mirac. S. Rosæ tom. 2. Sept. pag. 447. col. 1 :
Filomena puella... cum pateretur gravissime infirmitate quadam, vulgariter detta delle quate, quarum septem illi supervenerant in uno oculo, ita ut pupilla et lux oculi esset ita cooperta et offuscata, ut nihil videret.... dato sibi cingulo quodam et in oculo sic cæco... apposito..... sic fugerunt et cessaverunt illo instanti præfatæ septem Delequatæ, et clarus et mundus remansit oculus.
Ubi docti Editores hæc fortassis mendose descripta esse monent, quamvis rursum occurrant in testimoniis ipsius Filomenæ et matris ejusdem :
disparuerunt dictæ Delequatæ
, et
Deliquaverunt se dictæ Delequatæ et disparuerunt
. Ex quibus videntur epiphora, aiunt illi, sive fluxu acris humoris in oculum, ortæque inde maculæ denotari. Quibus si quid addere licet, hæ maculæ ita forte nuncupantur, quod molles sint et tenues ; quod significatu Délicat usurpamus. Vide infra Delicatus 2.