« »
 
[]« Delicia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 051c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DELICIA
DELICIA. Charta Philippi Augusti Regis Francorum ann. 1208. pro Episcopo Magalonensi in 30. Regesto Tabularii Ch. 145 :
Hoc est, in mari piscationes suas et ubicumque in Melgoriensi Comitatu, et Magalonensi Episcopatu, portus, qui dicitur Gradus, aperiatur, in omnibus reditibus, qui inde proveniunt, medietatem, et in stagno similiter piscationes suas, pulmentum, Delicias et cepes, si alicubi in stagno Magalonensis Ecclesia eas facere voluerit.
Ubi quod Delicias hæc Charta vocat, stacha videtur appellari in alia ann. 1273. apud Gariellum in [] Episcopis Magalon. num. 286 :
Super jurisdictione de Corone, super lesda et stacha, quas Bajulus et lesdarii de latis percipiebant, et percipere conabantur ibi ratione stagni, maris, et plagiæ atque gradus, etc.
Est autem staca, idem quod fustis, paxillus, uti in hac voce docemus, Delicia autem idem quod licia, nostris lice sonat. Vide Licia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Festo,
Delicia est Tignum quod a culmine ad tegulas angulares infimas versus fastigium collocatur, unde Tectum Deliciatum, et tegulæ Deliciares :
ut inde aqua deliquet, ait Hadr. Jun. Sed mavult Martinius, quia aquam deliquat, id est, effundit ; vel quod inde deliciatur aqua.