« »
 
[]« Delphica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 053a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DELPHICA
DELPHICA, Abacus, mensa, in qua vasa vinaria reponuntur, δελφὶς τράπεζα apud Lucianum in Lexiphane. Martialis lib. 12. Epigr. 67 :
Argentum atque aurum non simplex Delphica portat.
Vetus interp. Juvenal. Sat. 3 :
Ornamentum abaci quod nos Delficam dicimus.
Hinc emendandum Gl. Lat. Gr. : Deluca, μενεστέριον. Legendum enim Delvica, vel Delphica, pridem monuerunt Wowerenus ad Petron. et Meurs. in Gloss. Vide præterea quæ de hac voce commentatur Salmasius ad Spartianum pag. 150.
Delphicum, Eadem notione. Hesychius : Δελφιϰόν, τρίποδα. Ita porro Triclinium in Majori Palatio Constantinopolitano appellatum, in quo Imperator epulari consueverat, de quo Victor Tunnensis in Chr. :
Vitalianus CPoli intra Palatium, loco, quem Delphicum Græco vocabulo dicunt, Justiniani Patricii factione dicitur interfectus fuisse.
Vim vocis et originem diserte indicat Procopius lib. 1. de Bello Vandal. cap. 21. a Delphica nempe, seu abaco ministratorio. Ἀριστηρίου nomine indigitat istud Magni Palatii Triclinium Anna Comn. lib. [] 14. Alex. pag. 438. Vide Notas nostras ad eandem.