« »
 
[]« 9 demandare commendam » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 055b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMANDARE9
9. DEMANDARE Commendam, Protectionem alicujus, et ob id debitam præstationem abnuere vel denegare. Charta Joan. comit. Cabilon. ann. 1236. in Chartul. Cluniac. :
Dicti homines debent mihi vel mandato meo (propter commendam et custodiam eorum) reddere singulis annis apud Cluniacum c. panellos avenæ infra octabas S. Michaelis. Possunt vero homines prædictæ commendæ Demandare commendam istam dicto comiti de anno in annum, ita tamen quod demandatio fiat in præsentia, quando ipsi homines reddent commendam. Et tunc, si Demandare voluerint commendam, tenentur reddere litteras suas prædicto comiti vel ejus mandato. Et similiter dictus comes, quando voluerit hominibus præfatis commendam Demandare.
Vide supra Commenda 4. et Deadvouare.