« Demembrare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 056a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMEMBRARE
DEMEMBRARE, Membra corporis auferre, discerpere. Hincmarus Remensis in Epist. ad Adrian. PP.
in Concilio Duziac. I :
Et jam plus quam duo sunt anni, ex quo præfatus Trisingus suprascriptum Livalfum volens occidere, Demembravit.Hildebert. Cenomanensis Ep. 67 :
A quodam fratre Decani captus est, et aliorum auxilio... Demembratus, de quibus cum mihi frater abscissus lacrimabilem deponeret clamorem, addidit... suggestione et consilio ipsius membrorum se abscissione imminutum, quorum violentia ipse tentus fuit et abscissus.Adde Ep. 10. ejusdem Hildeberti ex iis, quæ editæ sunt tom. 10. Spicilegii Acheriani. Occurrit præterea apud Baldricum lib. 1. Chr. Camerac. cap. 82. et apud Rolandinum Patavin. de factis in Marchia Tarvisina lib. 3. cap. 12 et lib. 5. cap. 22.
Dismembrare, Eadem notione. Capitula Caroli C. tit. 39. cap. ult. ap. Carisiac. ann. 873. :
Non est æquum, ut ibiConsuetudo Tornacensis tit. de Criminibus art. 15 :(juxta Ecclesiam)homines ad mortem judicentur, et Dismembrentur, et flagellentur.
Si aucun navré, Desmembré, ou blessé estoit jugé et tenu pour affolé ou defiguré, etc.Adde art. 22. et Fletam lib. 1. cap. 16. § 7. et Vitam Caroli Boni Comitis Flandriæ n. 26. Martii tom. 1. pag. 185.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Demembrare, Gall. Démembrer, figurato sensu, Avellere, disjungere, separare. Regestum
Parlamenti ann. 1348. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 770 : Dicebat insuper dicta Comitissa, quod cum dictum castrum ac stagnum essent membra dicti Comitatus Alverniæ, Demembrari seu dividi non potuerant a dicto Comitatu.
P. , 1766.
◊ Libert. villæ de
Caslucio ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 287. art. 9 : Promittimus... quod dictus locus et ejus jura atque membra... de mensa seu patrimonio proprio domini mei regis... nullathenus, quacumque ratione, Demembrabitur.Occurrit rursum ibid. pag. 327. art. 14. et 398. art. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Demembratio, Eadem figurata notione, Separatio, divisio, partitio, Gall. Démembrement.
Litteræ Capituli Moguntini pro Conventu S. Albani, tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 762 :
Ad hæc ut ex donacione hujusmodi nobis facta, Ecclesia vestra nullius Demembracionis sentiat detrimentum.... liberaliter promittimus, etc.Litteræ Rodulphi Rom. Regis ann. 1274. in Dissert. Hist. de Comitatu Comacli Edit. 1709. Append. pag. 28 :
Sine Demembratione imperii, etc.Occurrit rursus apud Rymerum tom. 2. pag. 415.
P. , 1766.
◊ Charta Phil. Pulc. ann.
1313. in Reg. 131. Chartoph. reg. : Usagium ad boscum siccum, ad branchias seu ramos virides, sine Demembratione arboris.Quæ ita Gallice redduntur in alia ann. 1387. ibid. ch. 221 :
Usaige a bois sec, à branches ou ramseaulx vers, sanz Desmembrance d'arbres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dismembratio, Eodem intellectu. Litteræ Philippi VI. Franc. Regis ann. 1340 : Absque Dismembratione, divisione seu diminutione aliqualiter facienda, etc. Dismembratio jurisdictionis,in Conventione ann. 1389. ex Schedis de Mazaugues.
Dismembrator, Expilator, distractor bonorum. Cæsarius Heisterb. lib. 8. cap. 69 :
Cui(Archiepiscopo)cum post mortem multi detraherent, dicentes eum Ecclesiarum fuisse Dismembratorem, et civium suorum excæcatorem.