« »
 
[]« Demencus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 056c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMENCUS
DEMENCUS, Annonariæ meusuræ species, ex Latino forte demensus. Charta Arnaudi Archiepisc. Lugdunensis ann. 1212. apud Joannem Mariam de la Mure in Hist. Ecclesiast. Lugdun. pag. 320 :
Hospitali S. Joannis dedit id, quod habebat apud Fuaxin, scilicet unum Demencum siliginis, et 5. denarios, etc.
In provincia Forensi Demencus, patrio idiomate le dement valet duos Cartonos :
Cartonus
autem siliginis est circiter 32. librarum, ut me monuit D. Aubret Advocatus Dombensis Clarissimus et Historiographus.