« »
 
[]« Demortivum prædium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 058a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMORTIVUM
DEMORTIVUM Prædium dici videtur illud, quod in manu mortua tenetur, oneribus, quibus alia obnoxia sunt, exemptum. Caducum, fisco vindicatum. Charta Ottonis III. ann. 1000. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 577 :
Noscat omnium nostrorum fidelium industria,... qualiter Heribertus Coloniensis archiepiscopus... nostram humiliter exorando aggressus est clementiam, quatenus prædia et terram sive Demortivam, sive nostro pertinentem imperio, Raimbaldo..... imperiali largiri dignaremur præcepto. Cujus itaque petitioni nostræ benignitatis animum præbentes, totam terram et prædia, seu Demortiva, quæ videntur in jam prænominatis locis et finibus,... ei, prout juste et legaliter possumus, imperiali concedimus pagina.
Vide Admortizatio.