« Denasatus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 063b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DENASATUS
DENASATUS, Absque naso, in Chronico Montis Sereni pag. 95. Hugo Plagon in Versione
Gallica Will. Tyrii lib. 2. cap. 23 :
Nares habens mutilas, vertit renillées.
Nasi Abscissio, inter pœnas receptas apud Occidentales, ut constat ex lege Wisigoth. lib. 12.
tit. 3. § 4. et Lege Longob. lib. 1. tit. 25. § 61. Carol. M. cap. 44. Capitul Caroli M.
ad Leg. Salic. tit. 3. cap. 7. ex Capitulari Pippini Regis ann. 744. cap. 22. Capitul.
ann. 779. cap. 23. ex lib. 5. Capitul. cap. 135. 206. addit. 4. cap. 142. etc. Vide
præterea Leges Canuti Anglo-Sax. cap. 27. 50. Novell. 134. cap. 13. Novell. Leon. 32. 34.
Harmenopul. lib. 6. tit. 1. § 14. 25. 27. tit. 3. § 3. 4. 6. 9. 10. Statuta MSS. Caroli I.
Reg. Sicil. cap. 201. etc. Huc pertinet proverbium, in veteri Poemate MS. de Garin de Loherans :
Sed et ista ex Legibus Scaniæ lib. 5. cap. 23. apud Andream Suenonis Archiepisc. Lundensem :Qui son Nez cope, il deserte son vis.
In membrorum abscissione refert, quod membrum fuerit amputatum. Quorum enim amputatio majorem generat deformitatem, ampliorem requirit etiam emendationem. Unde cum amputatio Nasi plurimum hominem dedeceat et deformet, statutum est, ut homicidio emendatione debeat adequari.
P. , 1766.
◊ Stat. Avenion. ann. 1243.
cap. 73. ex Cod. reg. 4659 : Si aliquis produxerit falsum testem, vel nisus fuerit, quamvis ad effectum non perduxerit, scienter, amitat Nasum cum labro usque ad dentes.
◊ Nares sibi invicem præcidere jubentur adjutores eorum
qui conspirationes fecerunt, in Capitul. 4. Caroli M. ann. 805. cap. 10. et in Capitul.
Ludovici Pii ann. 824. cap. 6. apud Holstenium.