« »
 
[]« Dentiducum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 065b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DENTIDUCUM
DENTIDUCUM, Instrumentum quo dentes avelluntur. Erasistratus apud Cælium Aurelian. lib. 2. Chron. cap. 4. ait
plumbeum odontagogum, (ὀδονταγωγόν) quod nos Dentiducum dicere poterimus, apud Delphos in Apollinis templo ostentationis causa propositum, quo demonstratur oportere eos dentes auferri, qui sint faciles, vel mobilitate laxati, vel quibus sufficiat plumbei ferramenti conamen ad summum
. Locus insignis pro iis qui dentium morbo laborant. Dentariam ab Ugutione appellari supra observavimus.