« »
 
[]« Deordinatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 066b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEORDINATIO
DEORDINATIO, Pravi mores, dissoluta vivendi ratio, licentia, Gall. Desordre, Dereglement, Libertinage. Memoriale Potestatum Regiensium ad annum 1265. apud Murator. tom. 8. col. 1124 :
Sic vigiliis, jejuniis et orationibus, ac aliis bonis operibus fuit (Clemens IV. Papa) quod multas quas Ecclesia tunc sustinebat, Deordinationes Deus suis meritis creditur extinxisse.
Statuta MSS. Ecclesiæ Audomarensis :
Scandala, Deordinationes et mala occasione Episcopi Fatuorum et suorum evenerint.
Utitur Laurentius Bizinius in Diario Belli Hussitici, apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 129. Pro malo ordine, perturbatione, est in chart. Conrad. Archiep. Mogunt. ann. 1427. in Guden. Cod. Diplom. tom. 4. pag. 163.