![[]](img/image.png)
DEPACTIRE, Pacisci, depascisci, pactione transigere. Lex Wisigoth. lib. 2. tit. 2. § 10 :
Et post causæ initium renuentes judicium, de inchoato præsumpserint inter se Depactire negotio.
P. , 1766.
◊ Constant. imper. in leg.
1. Cod. Theod. de raptu virginum vel viduarum (9, 24.) : Si quis nihil cum parentibus puellæ ante Depectus, etc.Alii codices habent, Depactus. Vide Depectio.
![[]](img/image.png)
Depactum, Pactum, conventum, apud Flodoardum, idem quod
Depactio, Pacis confœderatio, in Glossis Arabico-Lat. Papias habet :
Depectio, Pacis confœderatio.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1183. in
Hist. Gerbored. pag. 337 : Ut autem hæc Depactio facta,... rata et firma habeatur, etc.